- CAPETINGI
- CAPETINGIin Regno Galliae Carolovingis successetunt, tertiam Regum stirpem, quae hodieque feliciter perdurat, constituentes. Orti sunt ex posteris Wirttekindi Saxonum Ducis, e quibus Hugo Magnus et Hugo Capetus, cum Comitatum Parisiensem obtinuissent (cuius ca fere sub Carolovingis fuit potestas, quae olim, sub Merovingis, Maiorum Domus sen Conutum Stabuli) post obitum Ludovici V. secundum alios, VI. hic posterior, exclusâ Caroli stirpe, Regnum Franciae sibi vindicavit, Carolô Duce Lotharingiae et filiô eius Ottone (qui duo e Carolinis restabant) duplici praeliô superatis. Sub his, Comitiorum auctoritatem abolitam; ptaecipuos hostes Anglos olim, exin Hispanos; iunctum Regno Delphinatum; adiectum Regnum Neapolitanum; introductam servitutem; Mediolanensem Ducatum occupatum; aliaque memoratu digna, observat Georg. Hornius Orb. Imper. ubi de Galltae Regno. Nomen illis ab Hugone Capeto praefato, qui etiam Hugo Capucii dicitur in Chron. MS. Bibliothecae Thuan. quod desinit in Carolo V. Hugo Capet sive Capucii, sic dictus, quia, dum iuvenuis esset, capuciae solebat auferre: quibus consona habet Landulfus de Columua in Chronico itidem MS. et ex iis Nicolaus Gillius. Certe etiamnum Occitani Capetos rusticos vocant, quod capis caput tecti incedant, ut auctor est Gondelinus, Arvernisque etiam hodie Chapeto vocant illum, qui alios lepide vexat. Capaticiorum stirpem tertiam hanc vocat Radulfus de Dicetop. 606. ita ut ad cappas spectate voluerit. Vid Steph. Paschasium, Disquisitionum Francic. l. 8. c. 45.aliosque Historicos eiusdem Regni, Car, inprimis du Fresne in Glossar. in voce Capetus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.